22/12/13

Scriptum I Gulielmi


Salvēte omnēs.

Nōmen mihi est Gulielmus, atque amīcus Sandræ sum quī nōn Gallæciam incolit, sed Matrītum. Octōdecim annōs nātus sum, et Matrītī habitō cum patre, mātre, frātreque ūnō.

Discipulus sum ūniversitātis, ubī Jūrī et Scientiīs Politicīs studeō magnō cum gaudiō. Antehāc Baccalaureātum Hūmānitātum fēcī, sed linguās Latīnam Græcamque per mē didicī quod iīs in studiīs tantum docentur ā magistrīs grammatica et syntaxis. In scholīs lyceī numquam licēbat Latīnē vel Græcē loquī, sed tantum dēclīnātiōnēs canere atque līneolās paucās, lexicō in manū, vertere in sermōnem Hispānicum.

In lyceō erat magistra linguārum Latīnæ ac Græcæ pessima, quæ dīcēbat “Latīnē garrientēs corrumpere ipsam Latīnitātem”, ob quam causam mē ōderat. Annō prīmō Baccalaureātī, consiliō Roderīcī (@Rodericus), librōs prīmæ partis methodī Orbergiānæ ēmī, id est, "Familia Rōmāna", "Exercitia Latīna I", "Sermōnēs Rōmānī", et cētera. Et legendō didicī. Nunc gaudeō quam maximē quia Latīnē scribere et loquī possum.

Sī quis mēcum Latīnē loquī vult, Pīpiātōrem habeō nōmine @_Gulielmus : https://twitter.com/_gulielmus


Putō hæc omnia satis esse, valēte omnēs!


            Gulielmus

11/12/13

Inactividad

Este blog permanecerá inactivo durante un breve, espero, período de tiempo debido a los estudios. Siento las molestias. 

Sandra